De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.● Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.● Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.● Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.● Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.● Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.● Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.● Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.● Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.● Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.● Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.● De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.● Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.● Omnia vestra in caritate fiant.● Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :● ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.● Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :● refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.● Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.● Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.● Salutatio, mea manu Pauli.● Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.● Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.● Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.●
Ad Corinthios I 16
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 54350177…9985a0