Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?● Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :● manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.● Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :● non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :● qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.● Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :● quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?● Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.● Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.● Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.● Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :● et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,● sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),● sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.● Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.● Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.● Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.●
Ad Corinthios Ii 3
book root: 9839cea1…1fdf66 chapter root: e146ae7d…6b7d4e