Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,● sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.● Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :● in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.● Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :● quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.● Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.● In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :● persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :● semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.● Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.● Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.● Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :● scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.● Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.● Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.● Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,● non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.●
Ad Corinthios Ii 4
book root: 9839cea1…1fdf66 chapter root: 0e9a578d…d1feff