Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.● Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :● si tamen vestiti, non nudi inveniamur.● Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.● Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.● Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino● (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :● audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.● Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.● Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.● Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.● Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.● Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.● Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :● et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.● Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.● Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.● Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,● quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.● Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.● Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.●
Ad Corinthios Ii 5
book root: 9839cea1…1fdf66 chapter root: cb95638b…150945