Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.● Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.● Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :● sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,● in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,● in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,● in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,● per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :● quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :● quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.● Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.● Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :● eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.● Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?● quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?● qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.● Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :● et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.●
Ad Corinthios Ii 6
book root: 9839cea1…1fdf66 chapter root: d43cc802…ceeb98