Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.● Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.● Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,● sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.● Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,● in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.● In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,● quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :● ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,● in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;● in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :● ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;● in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,● qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.● Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,● non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :● ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,● illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,● et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,● quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :● supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.● Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,● quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.●
Ad Ephesios 1
book root: 0085ee44…cdaf9d chapter root: 0d289f08…10999a