Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,● in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,● in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :● Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,● et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),● et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :● ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.● Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :● non ex operibus, ut ne quis glorietur.● Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.● Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :● quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.● Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.● Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,● legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :● et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.● Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.● Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.● Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,● superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :● in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,● in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.●
Ad Ephesios 2
book root: 0085ee44…cdaf9d chapter root: 28d7ccf4…090c9b