Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,● si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :● quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,● prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :● quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,● gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :● cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.● Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,● et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :● ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,● secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :● in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.● Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.● Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,● ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,● ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,● Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,● ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :● scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.● Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :● ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.●
Ad Ephesios 3
book root: 0085ee44…cdaf9d chapter root: c4deb8f3…c84a0a