Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,● cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,● solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.● Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.● Unus Dominus, una fides, unum baptisma.● Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.● Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.● Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.● Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?● Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.● Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,● ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :● donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :● ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.● Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :● ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.● Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,● tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,● qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.● Vos autem non ita didicistis Christum,● si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,● deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.● Renovamini autem spiritu mentis vestræ,● et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.● Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.● Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.● Nolite locum dare diabolo :● qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.● Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.● Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.● Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.● Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.●
Ad Ephesios 4
book root: 0085ee44…cdaf9d chapter root: bfdbbdf5…266918