Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,● et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.● Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :● aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.● Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.● Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.● Nolite ergo effici participes eorum.● Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :● fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :● probantes quid sit beneplacitum Deo :● et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.● Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.● Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.● Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.● Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,● sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.● Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.● Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,● loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,● gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,● subjecti invicem in timore Christi.● Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :● quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.● Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.● Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,● ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,● ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.● Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.● Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :● quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.● Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.● Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.● Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.●
Ad Ephesios 5
book root: 0085ee44…cdaf9d chapter root: ecf4cfe3…8cdfab