Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.● Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :● ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.● Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.● Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :● non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,● cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :● scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.● Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.● De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.● Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :● quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.● Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.● State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,● et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,● in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :● et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),● per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :● et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :● pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.● Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :● quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.● Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.● Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.●
Ad Ephesios 6
book root: 0085ee44…cdaf9d chapter root: 6ace732f…8e3f63