O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?● Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?● sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?● tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.● Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?● Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :● cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.● Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.● Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.● Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.● Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.● Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.● Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :● ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.● Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.● Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.● Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.● Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.● Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.● Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.● Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.● Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.● Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.● Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.● At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.● Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.● Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.● Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.● Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.●
Ad Galatas 3
book root: faf56e26…565158 chapter root: 91593b99…4e49a7