Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :● sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :● ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.● At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,● ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.● Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.● Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.● Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.● Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?● Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.● Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.● Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.● Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea● non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.● Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.● Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?● Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.● Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.● Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :● vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.● Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?● Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.● Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :● quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :● Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.● Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.● Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.● Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.● Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.● Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.● Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.●
Ad Galatas 4
book root: faf56e26…565158 chapter root: 4bdb94a0…0545ba