State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.● Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.● Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.● Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.● Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.● Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.● Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?● persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.● Modicum fermentum totam massam corrumpit.● Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.● Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.● Utinam et abscindantur qui vos conturbant.● Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.● Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.● Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.● Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.● Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.● Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.● Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,● idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,● invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.● Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,● mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.● Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.● Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.● Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.●
Ad Galatas 5
book root: faf56e26…565158 chapter root: de8ea31f…7ace85