Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.● Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.● Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.● Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.● Unusquisque enim onus suum portabit.● Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.● Nolite errare : Deus non irridetur.● Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.● Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.● Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.● Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.● Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.● Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.● Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.● In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.● Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.● De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.● Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.●
Ad Galatas 6
book root: faf56e26…565158 chapter root: 7ae39eeb…090c12