Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :● alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :● sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.● Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.● Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :● holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.● Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.● Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,● tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.● In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.● Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :● hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,● de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.● Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.● Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :● Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :● et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.● Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.● Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,● quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,● et sacerdotem magnum super domum Dei :● accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,● teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),● et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :● non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.● Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,● terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.● Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :● quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?● Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.● Horrendum est incidere in manus Dei viventis.● Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :● et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.● Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.● Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.● Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.● Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.● Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.● Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.●
Ad Hebraeos 10
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: 4fe95cd2…a5bc01