Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.● In hac enim testimonium consecuti sunt senes.● Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.● Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.● Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.● Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.● Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.● Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.● Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.● Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.● Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.● Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.● Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.● Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.● Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :● nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.● Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :● ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :● arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.● Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.● Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.● Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.● Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.● Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,● magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,● majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.● Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.● Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.● Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.● Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.● Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.● Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :● qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,● extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :● acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.● Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :● lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :● quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.● Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,● Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.●
Ad Hebraeos 11
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: a57d39e1…52e491