Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :● aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.● Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.● Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :● et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.● Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.● In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?● quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.● Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?● Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.● Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.● Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,● et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.● Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :● contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.● Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :● scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.● Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,● et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.● Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.● Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.● Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,● et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,● et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.● Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.● Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.● Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.● Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.● Etenim Deus noster ignis consumens est.●
Ad Hebraeos 12
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: 4a4d4511…814610