Caritas fraternitatis maneat in vobis,● et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.● Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.● Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.● Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :● ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.● Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.● Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.● Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.● Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.● Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.● Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.● Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.● Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.● Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.● Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.● Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.● Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.● Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.● Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,● aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.● Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.● Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.● Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.● Gratia cum omnibus vobis. Amen.●
Ad Hebraeos 13
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: 8cdf3d84…39098f