Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :● qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.● Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.● Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.● Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :● Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.● Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,● nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,● ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea● quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,● sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.● Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :● sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.● Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.● Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.● Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.● Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?● Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?● Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.●
Ad Hebraeos 3
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: f0ca86fd…d45e94