Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.● Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.● Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.● Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.● Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.● Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :● iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.● Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.● Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.● Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.● Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.● Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.● Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.● Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.● Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.● Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.●
Ad Hebraeos 4
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: e5d818eb…c44822