Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,● baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.● Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.● Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,● gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,● et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.● Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :● proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.● Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.● Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.● Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :● ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.● Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,● dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.● Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.● Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.● In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :● ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,● quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,● ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.●
Ad Hebraeos 6
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: 000295b8…6d2bcf