Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :● cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,● sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.● Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.● Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.● Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.● Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.● Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.● Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :● adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.● Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?● Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.● In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.● Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.● Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,● qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.● Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.● Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :● nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.● Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,● hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :● in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.● Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :● hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.● Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.● Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :● qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.● Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.●
Ad Hebraeos 7
book root: d9e3b4ed…294b74 chapter root: f8f5399d…c7a7a8