Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.● Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.● Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,● semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,● super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.● Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :● sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.● Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.● Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :● ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,● repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.● Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :● ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,● et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.● Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :● quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.● Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.● Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.● Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,● secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.● Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.● Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.● Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :● permanere autem in carne, necessarium propter vos.● Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :● ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.● Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :● et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :● quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :● idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.●
Ad Philippenses 1
book root: ed2bd932…517efd chapter root: a1828966…558b82