Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :● implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,● nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,● non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.● Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :● qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :● sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.● Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.● Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :● ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,● et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.● Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.● Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.● Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :● ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,● verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.● Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.● Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.● Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.● Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.● Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.● Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.● Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.● Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.● Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :● quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.● Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.● Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.● Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;● quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.●
Ad Philippenses 2
book root: ed2bd932…517efd chapter root: fee81ecf…34b834