De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.● Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.● Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,● quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,● circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,● secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.● Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.● Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,● et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,● ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :● si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :● non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.● Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,● ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.● Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.● Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.● Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.● Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :● quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.● Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,● qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.●
Ad Philippenses 3
book root: ed2bd932…517efd chapter root: 2d0f4104…0749e9