Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.● Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.● Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.● Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.● Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.● Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.● Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.● De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.● Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.● Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.● Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.● Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.● Omnia possum in eo qui me confortat.● Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.● Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :● quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.● Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.● Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.● Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.● Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.● Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.● Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.● Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.●
Ad Philippenses 4
book root: ed2bd932…517efd chapter root: 7c4eda2b…5e448d