Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :● ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.● Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu● (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),● et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.● Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.● Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.● Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.● Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.● Salutate Apellen probum in Christo.● Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.● Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.● Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.● Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.● Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.● Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.● Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.● Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.● Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.● Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.● Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.● Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.● Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.● Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.● Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti● (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,● soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.●
Ad Romanos 16
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 3f25c138…183a56