Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.● Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.● Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.● Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.● Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :● ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.● Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.● Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :● gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.● Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.● Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.● Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.● Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.● Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.● Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,● ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.● Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.● Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :● in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.● Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem :● sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.● Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.● Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :● cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.● Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.● Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.● Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.● Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.● Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.● Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,● ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,● ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.● Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.●
Ad Romanos 15
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 9abd044e…c6d060