Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.● Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.● Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.● Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.● Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.● Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.● Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.● Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.● In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.● Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.● Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.● Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.● Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.● Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.● Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.● Non ergo blasphemetur bonum nostrum.● Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :● qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.● Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.● Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.● Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.● Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.● Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.●
Ad Romanos 14
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 53e6343c…94e3be