Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.● Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :● nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :● Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.● Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.● Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.● Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.● Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.● Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.● Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.● Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.● Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.● Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :● sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.●
Ad Romanos 13
book root: 22063cac…15aadc chapter root: c0f5d067…33947c