Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.● Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.● Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.● Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :● ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.● Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,● sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,● qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.● Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :● caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :● sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :● spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :● necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.● Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.● Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :● idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :● nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.● Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :● non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.● Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.● Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.●
Ad Romanos 12
book root: 22063cac…15aadc chapter root: e9124e42…cb6c56