Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :● non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :● Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.● Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.● Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.● Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.● Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :● sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.● Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.● Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.● Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.● Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?● Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,● si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.● Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?● Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.● Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,● noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.● Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.● Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.● Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.● Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.● Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.● Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?● Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,● et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.● Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.● Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.● Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.● Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :● ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.● Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.● O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !● Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?● aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?● Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.●
Ad Romanos 11
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 8caf498e…6de593