Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.● Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.● Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.● Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.● Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.● Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :● aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.● Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.● Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.● Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.● Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.● Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.● Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.● Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?● quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !● Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?● Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.● Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.● Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.● Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.● Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.●
Ad Romanos 10
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 7c426217…0badba