Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :● quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.● Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,● qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :● quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.● Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :● neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :● id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.● Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.● Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.● Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),● non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,● sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.● Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.● Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.● Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.● Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.● Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.● Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?● O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?● an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?● Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,● ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.● Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,● sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.● Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.● Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.● Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :● et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.● Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.● Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.● Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,● sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.●
Ad Romanos 9
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 694bdf70…5ef499