Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.● Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.● Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,● ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.● Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.● Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :● quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.● Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.● Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.● Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.● Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.● Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.● Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.● Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.● Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).● Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.● Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.● Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.● Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.● Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :● quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.● Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.● Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.● Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?● Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.● Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.● Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.● Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.● Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.● Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.● Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?● Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?● Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,● quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.● Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?● (Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.)● Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.● Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,● neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.●
Ad Romanos 8
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 9a0dc811…46225d