An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?● Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.● Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.● Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.● Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.● Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.● Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.● Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.● Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.● Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.● Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.● Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.● Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.● Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.● Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.● Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.● Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.● Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.● Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.● Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.● Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :● condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :● video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.● Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?● gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.●
Ad Romanos 7
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 1a2c5f45…76b87b