Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?● Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?● an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?● Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.● Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.● Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.● Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.● Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,● scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.● Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.● Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.● Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.● Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.● Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.● Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.● Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?● Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.● Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.● Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.● Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.● Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.● Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.● Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.●
Ad Romanos 6
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 79c71d5d…cd1ab2