Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.● Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.● Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?● an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?● Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,● qui reddet unicuique secundum opera ejus :● iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :● iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.● Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :● gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :● non enim est acceptio personarum apud Deum.● Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.● Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.● Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :● qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,● in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.● Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,● et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,● confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,● eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.● Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :● qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :● qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.● (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)● Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.● Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?● et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?● Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :● sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.●
Ad Romanos 2
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 55c39f2f…74fb86