Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?● Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.● Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.● Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.● Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?● secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?● Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?● et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.● Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,● sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :● non est intelligens, non est requirens Deum.● Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.● Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :● quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :● veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :● contritio et infelicitas in viis eorum :● et viam pacis non cognoverunt :● non est timor Dei ante oculos eorum.● Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :● quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.● Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.● Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :● omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.● Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,● quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum● in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.● Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.● Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.● An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :● quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.● Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.●
Ad Romanos 3
book root: 22063cac…15aadc chapter root: 14a57ff0…f362bc