De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.● Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.● Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,● ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :● non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :● et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.● Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.● Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.● De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.● Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,● et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :● et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.● Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.● Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.● Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.● Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.● Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.● Itaque consolamini invicem in verbis istis.●
Ad Thessalonicenses I 4
book root: c92dce2d…7baa50 chapter root: f59f8d21…45a56a