De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.● Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :● cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.● Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :● omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.● Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.● Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.● Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :● quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,● qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.● Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.● Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,● ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.● Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.● Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.● Semper gaudete.● Sine intermissione orate.● In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.● Spiritum nolite extinguere.● Prophetias nolite spernere.● Omnia autem probate : quod bonum est tenete.● Ab omni specie mala abstinete vos.● Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.● Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.● Fratres, orate pro nobis.● Salutate fratres omnes in osculo sancto.● Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.● Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.●
Ad Thessalonicenses I 5
book root: c92dce2d…7baa50 chapter root: 6419d4e4…02ad7c