Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :● pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :● hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,● qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.● Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :● qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :● in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.● Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.● Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :● sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.● Mulier in silentio discat cum omni subjectione.● Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.● Adam enim primus formatus est : deinde Heva :● et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.● Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.●
Ad Timotheum I 2
book root: 584e3b5b…480055 chapter root: db03a59d…8f0d01