Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.● Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,● non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed● suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.● Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?● Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.● Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.● Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :● habentes mysterium fidei in conscientia pura.● Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.● Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.● Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.● Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.● Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :● si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.● Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.●
Ad Timotheum I 3
book root: 584e3b5b…480055 chapter root: 131ff54b…e468e1