Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,● in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,● prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.● Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :● sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.● Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.● Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.● Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.● Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.● In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.● Præcipe hæc, et doce.● Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.● Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.● Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.● Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.● Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.●
Ad Timotheum I 4
book root: 584e3b5b…480055 chapter root: df973715…0975ef