Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :● anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :● viduas honora, quæ vere viduæ sunt.● Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.● Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.● Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.● Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.● Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.● Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,● in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.● Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :● habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;● simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.● Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.● Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.● Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.● Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.● Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.● Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.● Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.● Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.● Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.● Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.● Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.● Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.●
Ad Timotheum I 5
book root: 584e3b5b…480055 chapter root: 917fd074…9d79f9