Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.● Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.● Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ :● superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,● conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.● Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.● Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.● Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.● Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.● Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.● Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.● Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.● Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,● ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,● quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :● qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.● Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)● bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,● thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.● O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,● quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.●
Ad Timotheum I 6
book root: 584e3b5b…480055 chapter root: fa0cc0a0…61a406