Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :● et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.● Labora sicut bonus miles Christi Jesu.● Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.● Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.● Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.● Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.● Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,● in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.● Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.● Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :● si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :● si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.● Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.● Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.● Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :● et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,● qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.● Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.● In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.● Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.● Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.● Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.● Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,● cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,● et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.●
Ad Timotheum Ii 2
book root: f5b53739…8c100d chapter root: 934a0d0c…33a025