Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :● erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,● sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,● proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :● habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :● ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :● semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.● Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;● sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.● Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,● persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.● Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.● Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.● Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :● et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.● Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :● ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.●
Ad Timotheum Ii 3
book root: f5b53739…8c100d chapter root: 2d7fbfe2…ba6eec