Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :● prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.● Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,● et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.● Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.● Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.● Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.● In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.● Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :● Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.● Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.● Tychicum autem misi Ephesum.● Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.● Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :● quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.● In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.● Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.● Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.● Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.● Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.● Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.● Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.●
Ad Timotheum Ii 4
book root: f5b53739…8c100d chapter root: 92814c93…b8bb53